monumenta.ch > Hieronymus > 77 > 108 > 1 > Matthaeus, 6 > bkeCod.15.97v > Canticum, 2 > ad Romanos, 14 > sectio 2 > 22
Beda, In Lucae Evang. Expositio, 6, XXI. <<<     >>> XXIII.

Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 6, CAPUT XXII.

1 Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha. Pascha, quod Hebraice dicitur phase, non a passione, ut plerique arbitrantur, sed a transitu nominatur, eo quod exterminator videns sanguinem in foribus Israelitarum, pertransierit, nec percusserit eos, vel ipse Dominus praebens auxilium populo suo, desuper ambularit.
2 Cuius sacramentum vocabuli, sublimius exquirens evangelista Ioannes ait: Sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem [Ioan. XIII]. Ubi manifeste declarat ideo festivitatis huius diem per legem mystice transitum vocari, quod Agnus Dei, qui peccata mundi tolleret, in eo de hoc mundo vel ipse esset transiturus, vel nos salubri transitu, quasi de Aegyptia servitute ducturus.
3 Hoc sane iuxta Veteris Testamenti litteram inter Pascha et azyma distat, quod pascha ipse solus dies appellatur in quo agnus occidebatur ad vesperam, hoc est, quarta decima luna primi mensis. Quinta decima autem luna, quando egressum est de Aegypto, succedebat festivitas Azymorum. Cuius septem diebus, id est usque ad vicesimum primum eiusdem mensis diem, ad vesperam, est statuta solemnitas.
4 Verum Evangelii Scriptura indifferenter et diem azymorum pro pascha, et pro diebus azymorum pascha ponere solet. Dicit enim Lucas: Dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha. Item Ioannes, cum primo Azymorum die, id est quinta decima luna res ageretur, ait: Et non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha [Ioan. XVIII]. Quia videlicet et paschae dies in azymis panibus est celebrari praeceptus, et nos quasi pascha perpetuum facientes, semper ex hoc mundo transire praecipimur.
5 Una quippe die agno immolato ad vesperam, septem ex ordine dies sequuntur azymorum. Quia Christus Iesus semel pro nobis in plenitudine temporum passus in carne, per omne nobis huius saeculi tempus, quod septem diebus agitur, in azymis sinceritatis et veritatis praecipit esse vivendum: totoque semper nisu desideria saeculi, quasi Aegypti retinacula fugere, et quasi a mundana conversatione secretam solitudinem inter nos admonet subire virtutum.
6 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae, quomodo eum interficerent. Timebant vero plebem. Haec ante biduum Paschae, congregatis principibus sacerdotum, et senioribus populi, ac scribis, in atrium Caiphae, Matthaeus acta testatur. Timebant vero plebem, non seditionem metuentes, sed caventes, ne auxilio populi de suis manibus tolleretur.
7 Intravit autem Satanas in Iudam qui vocatur Iscariotes, unum de duodecim. Scribit in Evangelio suo Ioannes quia cum intinxisset Dominus panem, dedit Iudae Simonis Iscariotis, et post buccellam, tunc introivit in illum Satanas. Sed non est contrarium Lucae, qui eum et ante buccellam a Satana invasum iam esse commemorat, quia quem nunc intravit ut deciperet, postmodum intravit ut sibi iam traditum plenius possideret.
8 Nunc intravit, ut quasi adhuc alienum tentaret, tunc ut quasi proprium ad quaecunque vellet agenda noxia traheret.
9 Et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis, et gavisi sunt. Quod dixit: Abiit et locutus est, ostendit a principibus invitatum, non ulla necessitate constrictum, sed sponte propria sceleratae mentis inisse consilium.
10 Et pacti sunt illi pecuniam dare. Et spopondit. Et quaerebat opportunitatem, ut traderet illum sine turba. Multi hodie Iudae scelus, quod Dominum ac Magistrum Deumque suum pecunia vendiderit, velut immane et nefarium exhorrent, nec tamen cavent. Nam cum pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, profecto quia veritatem pro pecunia negant, Dominum pecunia vendunt.
11 Ipse enim dixit: Ego sum veritas [Ioan. XIV]. Cum societatem fraternitatis aliqua discordiae peste commaculant, Dominum produnt, quia Deus charitas est. Qui etiamsi nullus pecuniam det, Dominum argenteis vendunt, quia principis saeculi imaginem, id est, exempla hostis antiqui neglecta conditoris ad quam creati sunt imagine sumunt.
12 Nam sicut Ioannes Baptista, qui non pro Christi confessione, sed pro defensione veritatis occubuit, ideo tamen pro Christo, quia pro veritate martyrium suscepit, ita e contrario, qui charitatis et veritatis iura spernit, Christum utique, qui est veritas et charitas, prodit. Maxime cum non infirmitate, vel ignorantia subripiente peccat, sed in similitudinem Iudae quaerit opportunitatem, ut arbitris absentibus, veritatem mendacio, virtutem crimine mutet.
13 Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. Et misi Petrum et Ioannem dicens: Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus. Diem azymorum Paschae, quartam decimam primi mensis appellat, quando, fermento abiecto, pascha, id est, agnus, occidi consueverat ad vesperam, ut supra iam dictum est. Quod exponens Apostolus ait: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus [I Cor. V]. Hoc etenim Pascha tunc necesse erat occidi, hoc est paterno consilio ac definitione sancitum.
14 Qui licet die sequente, hoc est, quinta decima sit luna crucifixus, hac tamen nocte qua agnus immolabatur, et carnis sanguinisque suis discipulis tradidit mysteria celebranda, et a Iudaeis tentus ac ligatus ipsius immolationis, hoc est, passionis suae, sacravit exordium.
15 At illi dixerunt: Ubi vis paremus? Non habemus domicilium, non habemus tabernaculum. Audiant quibus aedificandarum domorum cura est, et ambitiosarum porticum cogitatur instructio, quos pretiosorum marmorum pompa et distincta auro laquearia delectant, cognoscant Christum omnium Dominum, qui locum ubi caput inclinaret non habuit. Et idcirco eum discipuli interrogant: Ubi vis paremus tibi manducare pascha?
16 Et dixit ad eos: Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans. Sequimini eum in domum in quam intrat. Indicium quidem praesciae divinitatis est quod cum discipulis loquens, quid alibi futurum sit, novit. Pulchre autem paraturis Pascha discipulis, homo amphoram aquae portans occurrit, ut ostendatur huius paschae mysterium, pro ablutione perfecta mundi totius esse celebrandum. Aqua quippe lavacrum gratiae, amphora mensuram perfectam significat.
17 Parant ergo Pascha, ubi aquae infertur amphora, quia tempus videlicet adest quo veri paschae cultoribus typicus de limine cruor auferatur, et ad tollenda crimina vivifici fontis baptisma consecretur.
18 Et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi magistet: Ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem? Consulte vel aquae baiuli, vel Domini domus sunt praetermissa vocabula, ut omnibus Pascha celebrare volentibus, hoc est, Christi sacramentis imbui, Christum suae mentis hospitio suscipere quaerentibus, facultas danda signetur
19 Et ipse vobis ostendet coenaculum magnum stratum, et ibi parate. Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. Coenaculum magnum, lex spiritualis est, quae de angustiis litterae egrediens, in sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui adhuc occidentem litteram servaverit, qui non aliud in agno quam pecus intellexerit, iste nimirum in imis pascha facit, quia spiritus maiestatem comprehendere necdum dicit.
20 At qui aquae baiulum, hoc est gratiae praeconem in domum Ecclesiae fuerit secutus, hic per Spiritum vivificantem tectum litterae transcendendo, in alto mentis diversorio Christo mansionem praeparat, quia cuncta vel Paschae sacramenta, vel caetera legis decreta de eo scripta intelligit.
21 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. Horam manducandi paschae designat, quae, ut saepius inculcatum est, quarta decima die mensis primi perducta ad vesperam, et quinta decima luna iam terris apparente, iuxta edicta legis instabat.
22 Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar. Desiderat primo typicum pascha cum discipulis manducare, et sic passionis suae mundo mysteria declarare, quatenus et antiqui legalisque paschae probator existat, et hoc ad suae dispensationis figuram pertinuisse docendo, carnaliter ultra vetet exhibenti, imo, umbra transeunte, veri iam paschae lumen advenisse demonstret.
23 Quod pulchre temporibus Iosue consummandi mannae tempus et ordo praefigurat, ubi scriptum est: Et fecerunt paschae quarta decima die mensis ad vesperum in campestribus Iericho, et comederunt de frugibus terrae altero die azymos panes, et polentam eiusdem anni. Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel [Iosue. V]. Siquidem Iosue susceptum defuncto Moyse populum, solitis aliquandiu trans Iordanem mannae refecit alimentis, quibus et ipse, quamvis agnito olimque gustato terrae repromissionis fructu, reficitur.
24 Exin Iordanem traiicit, cultris petrinis circumcidit, et tres semis mensis usque ad diem scilicet paschae completam consuetum manna non tollit. Moyse quippe mortuo, Iosue dux ordinatur, quia, lege traditionibus Pharisaeorum corrupta, Christus incarnatur. Iosue trans Iordanem manna pascit et pascitur, quia Dominus usque ad tempus sui baptismatis caeremonias legis et ipse servat, et a cunctis servari desiderat.
25 Traductam plebem Iordanem Iosue petra circumcidit, quia, baptismi gratia celebrata, Salvator etiam cogitationum quod lex nequiverat, illecebras fidei severitate praecedit. Et tres semis annos quasi solito manna nutriri, sacramenta legis, quamvis ad coelestia promissa paulatim provocans, observare non cessat, donec tempore praefixo desideratum pascha cum discipulis manducans, ita demum mane illucescente mundissima sui corporis et sanguinis mysteria in crucis altari consecrata, quasi azyma terrae repromissionis imbuendis fidelibus offerat.
26 Denique quod sequitur:
27 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei. Quantum Iosue verbis consonat, qui ait: Nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus terrae Chanaan [Iosue, V]. Ego non manducabo, inquit, illud donec impleatur in regno Dei, id est, nequaquam ultra Moysaicum pascha celebrabo, donec in Ecclesia spiritaliter intellectum compleatur: Ipsa est enim regnum Dei.
28 De quo alibi discipulis ait: Regnum Dei intra vos est [Luc. XVII]. In quo regno Dominus hodieque vetus pascha impletum manducat, quando ea quae Moyses rudi populo carnaliter observanda praecepit, in membris suis, hoc est in ipsa Ecclesia spiritaliter exercet.
29 Et accepto calice, gratias egit et dixit: Accipite et dividite inter vos. Et hic calix ad vetus illud Pascha, cui finem desiderabat imponere, pertinet. Quo accepto, gratias egit, ob hoc nimirum, quia vetera transitura, et ventura, fuerant omnia nova.
30 Dico enim vobis, quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat. Potest quidem hic versiculus et simpliciter accipi, quod ab hac hora coenae, usque ad tempus resurrectionis, quo in regno Dei erat venturus, vinum bibiturus non esset. Postea namque illum, cibum potumque sumpsisse, testatur apostolus Petrus, qui ait: Qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis [Act. X]. Sed multo consequentius, ut sicut supra typicum agni esum, sic etiam potum paschae typicum neget se ultra gustaturum, donec ostensa et manifestata resurrectionis suae gloria, regni Dei fides mundo adveniat. Ut per duo maxima legis edicta, esum videlicet potumque paschalem spiritaliter immutata, disceres omnia legis sacramenta, vel iussa quae carnaliter sonare videbantur, ad spiritalem iam nunc observantiam fuisse transferenda.
31 Et accepto pane, gratias egit, et fregit et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem. Finitis paschae veteris solemniis, quae in commemorationem antiquae de Aegypto liberationis agebantur, transiit ad novum, quod in suae redemptionis memoriam Ecclesia frequentare desiderat.
32 Ut videlicet pro carne agni vel sanguine suae carnis sanguinisque sacramentum in panis ac vini figura substituens, ipsum se esse monstraret, cui iuravit Dominus et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech [Psal. CIX]. Frangit autem ipse panem quem porrigit, ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte futuram, sed, sicut alibi dicit, potestatem se habere ponendi animam suam, et iterum sumendi eam.
33 Et sicut de veteribus terminandis egerat, sic et de novis incipiendis Patris gratias agit, nobis pariter exemplum tribuens, in omni boni operis inchoatione vel perfectione, Patrem qui est in coelis esse glorificandum. Quod autem dicit: Hoc facite in meam commemorationem, exponit apostolus Paulus. Qui cum verba ipsius poneret dicentis: Hoc facite in meam commemorationem, hoc est corpus meum quod pro vobis confringitur, Et iterum: Hic est calix novum testamentum in meo sanguine, hoc facite quotiescunque bibetis, in meam commemorationem, subiunxit exponendo, et ait: Quotiescunque enim manducatis panem hunc, et calicem bibitis, mortem Domini annuntiate, donec veniat.
34 Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, quod pro vobis fundetur. Quod dicit: Similiter et calicem, subauditur ἀπὸ κοινοῦ, dedit eis ut sit plena sententia: Similiter et calicem, postquam coenavit, dedit eis.
35 Quia ergo panis carnem confirmat, vinum vero sanguinem operatur in carne, hic ad corpus Christi mystice, illud refertur ad sanguinem. Verum quia et nos in Christo, et in nobis Christum manere oportet, vinum dominici calicis aqua miscetur. Attestante enim Ioanne, aquae populi sunt [Apoc. XV]. Et neque aquam solam, neque solum vinum, sicut nec granum frumenti solum sine aquae admistione et confectione in panem, cuiquam licet offerre, ne talis videlicet oblatio quasi caput a membris secernendum esse significet, et vel Christum sine nostrae redemptionis amore pati potuisse, vel nos sine Christi passione salvari, ac Patri offerri posse confingat; quod si quem movet, cum coenatis Salvator apostolis suum corpus ac sanguinem tradiderit, quare non universalis Ecclesiae consuetudine ieiunii doceamur eadem sacramenta percipere, breviter audiat ideo tunc coenatos communicasse apostolos, quia necesse erat pascha illud typicum antea consummari, et sic ad veri paschae sacramenta transiri.
36 Nunc in honorem tanti tamque terribilis sacramenti placuisse magistris Ecclesiae, primo nos dominicae passionis participatione muniri, primo spiritalibus epulis interius exteriusque sacrari, ac deinde terrenis dapibus corpus et vilibus escis refici. Quod autem dicit: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, ad distinctionem veteris Testamenti respicit, quod hircorum et vitulorum est sanguine dedicatum, dicente inter aspergendum legislatore: Hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus [Hebr. IX]. Necesse est enim exemplaria quidem coelestium his mundari, ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis, iuxta quod Apostolus per totam ad Hebaeos Epistolam, inter legem distinguens et Evangelium, pulcherrima expositione et plenaria ratione declarat.
37 Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. Et quidem filius hominis secundum quod definitum est vadit, verumtamen vae illi homini per quem tradetur. Qui de passione praedixerat, et de proditore praedicit, dans locum poenitentiae, ut cum intellexisset sciri cogitationes suas et occulta consilia, poeniteret eum facti sui.
38 Et tamen non designat specialiter, ne, manifeste correptus, impudentior fieret. Mittit crimen in numero, ut agat conscius poenitentiam. Praedicit et poenam ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia. Sed et hodie quoque et in sempiternum, vae illi homini qui ad mensam Domini malignus accedit, qui, insidiis mente conditis, qui, praecordiis aliquo scelere pollutis, mysteriorum Christi secretis participare non metuit.
39 Etenim ille in exemplum Iudae filium hominis tradit, non quidem Iudaeis peccatoribus, sed tamen peccatoribus, membris videlicet suis, quibus illud inaestimabile et inviolabile Domini corpus violare praesumit. Ille Dominum vendit, qui eius amore ac timore neglecto, terrena et caduca, imo etiam criminosa plus amare et curare convincitur.
40 Vae, inquam, illi homini, de quo Iesus qui altaribus sacrosanctis inter immolandum, ut pote proposita consecraturus, adesse non dubitatur, astantibus sibi ministris coelestibus quaeri cogitur: Ecce, inquiens, manus tradentis me, mecum est in mensa.
41 Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. Et certe noverant undecim apostoli quod nihil tale contra Dominum cogitarent, sed plus credunt magistro quam sibi, et timentes fragilitatem suam, tristes quaerunt de peccato, cuius conscientiam non habebant. Quaerit et Iudas impudens, sicut Matthaeus Marcusque commemorant, ut audacia bonam conscientiam mentiretur.
42 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. Sicut bonis esse moris solet in Scripturis semper exempla Patrum praecedentium, quibus ad meliora proficiant, quibus agnitis, de suis actibus humilientur, inquirere, sic e contrario reprobi, si quid forte in electis reprehensibile reperiunt, quasi suas ex eo nequitias obtecturi, aut pro iusto defensuri, libentissime solent amplecti.
43 Ideoque multo ardentius legunt quod facta est contentio inter discipulos Christi quis eorum videretur esse maior, quam quod multitudinis credentium erat cor et anima una [Act. IV]. Multo recolunt tenacius, quod facta est dissensio inter Barnabam et Paulum, ita ut discederent ab invicem, quam quod idem Paulus ait: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? nonne homines estis? quasi nobis infirmitas sanctorum imitanda proponatur, et non illud potius, quia convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, hoc maxime in loco, ubi et ipsa contentionis eorum causa est nobis incognita.
44 Neque enim incredibile est quia iuxta hoc quod alibi praecipitur: Contendite intrare per angustam portam [Luc. XIII], honore se invicem praeveniendo certarint. Verum qualibet ex causa contenderint, nos potius non carnales adhuc discipuli quid gesserint, sed spiritalis magister quid iusserit videamus.
45 Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic. Sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior, et qui praecessor est, sicut ministrator. Certantibus de prioratu discipulis, pius magister eos non initae contentionis arguit, sed formam quam sequantur humilitatis modesta ratione describit.
46 In qua tamen forma obtinenda, maiores et praecessores, id est, doctores Ecclesiae non minima discretione opus habent, ne videlicet regum gentium instar dominari subiectis, seque ab eis gaudeant supervacuis laudibus attolli, sed ad exemplum regis praesint, efficiantur ac ministri. Quia nimirum necesse est ut sic agentibus per humilitatem sint socii, quatenus contra delinquentium vitia per zelum iustitiae sint erecti, ut et bonis in nullo se praeferant, et cum pravorum culpa exigit, potestatem protinus sui prioratus agnoscant. Ne enim praesidentis animus ad elationem potestatis suae delectatione rapiatur, recte per quemdam sapientem dicitur: Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis [Eccli. XXXII]. Hinc etiam Petrus ait: Non dominantes in clero, sed forma facti gregi [I Petr. V]. Et tamen nonunquam gravius delinquitur, si inter perversos plus aequalitas quam disciplina custodiatur, quia enim falsa pietate superatus ferire Heli delinquentes filios noluit, apud districtum iudicem semetipsum cum filiis crudeli damnatione percussit.
47 Unde necesse est ut rectorem subditis et matrem pietas, et patrem exhibeat disciplina. Atque inter haec sollicita circumspectione providendum, ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa.
48 Nam quis maior est, qui recumbit an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Ad verba exhortationis suimet adiungit exempla, quae Ioannes evangelista plenius commemorans inter caetera scribit: Si ego lavi vestros pedes Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes [Ioan. XIII]. Quamvis etiam verbo ministrandi possint omnia quae Deus in carne gessit intelligi.
49 Nam et ipsum sui sanguinis sacramentum imministrandum nobis se effundere significat, cum dicit: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis [Matth. XX], et hoc quoque maioribus Ecclesiae praecipuum ministrandi genus imitandum ostendens, ut non solum misericordiis, eleemosynae, doctrinae salutaris, spiritalis exempli ministeria fratribus impendamus, verum etiam sicut ille pro nobis animam suam posuit, ita et nos pro invicem animas ponere discamus.
50 Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum. Non inchoatio patientiae, sed perseverantia coelestis regni gloria donatur. Quia nimirum perseverantia quae alio nomine constantia vocatur, robur quoddam et fortitudo mentis, cunctarumque (ut ita dixerim) est columna virtutum. Quae cum bene recta et firma consistit, nihil est certius, nihil tutius bonis moribus.
51 Quod si aliquo deiiciatur impulsa turbine, non sola labitur; omnia enim prorsus animi bona simul corruunt. Sicut ergo Pater disposuit filio regnum, quem factum obedientem usque ad mortem, mortem autem crucis, exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen [Philipp. II], sic et filius idem permanentes secum in tentationibus aeternum ducet ad regnum.
52 Si enim complantati facti sumus, similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus [Rom. VI]. A cuius sublimitate promissi Iudas infelix excipitur. Nam et antequam haec Dominus diceret, exisse credendus est. Qui non modo permanere cum illo in tentationibus sprevit, verum ipsos tentationum eius iuvit auctores. Excipiuntur et illi qui, auditis incomprehensibilis sacramenti verbis, abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant.
53 Non enim recedentes a Domino, nisi quotquot poenitendo redierunt, potuere salvari.
54 Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno. Mensa haec proposita omnibus sanctis ad fruendum, coelestis est gloria vitae. Cibus potusque ille de quo alias dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam [Matth. V], quoniam ipsi saturabuntur. Fruendo, scilicet, olim desiderato et amato gaudio veri et inconcussi boni.
55 Et sedeatis super thronos, iudicantes duodecim tribus Israel. Haec est illa quam psalmus canit immutatio dextrae Excelsi [Psal. LXXVI], ut qui nunc humiles gaudent ministrare conservis, tunc super Domini mensam sublimes vitae perpetuae dapibus alantur; qui hic in tentationibus iniuste iudicati cum Domino permanent, illic cum eo super tentatores suos iusti iudices veniant, et quanto huic mundo magna humilitate despecti sunt, tanto tunc acceptis sedibus maiore culmine potestatis excrescant.
56 Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Ne gloriarentur undecim apostoli, suisve viribus tribuerent quod soli pene inter tot millia Iudaeorum dicerentur in tentationibus permansisse cum Domino, ostendit et eos, si non iuvantis se Domini essent opitulatione protecti, eadem procella cum caeteris potuisse conteri. Verum cum Satanas expetit eos tentare, et velut qui triticum purgat ventilando concutere, docet nullius fidem a diabolo nisi Deo permittente tentari.
57 Satanae quippe ad cribrandum bonos expetere est, ad afflictionem eorum, malitiae aestibus anhelare. Quo enim eorum tentationem invidens appetit, eo illorum quasi probationem deprecans perit. Cum vero pro Petro rogans Salvator non ut non tentetur, sed ut non deficiat fides eius obsecrat, hoc est, ut post lapsum negationis ad statum pristinum poenitendo resurgat, insinuat utile sanctis esse tentationum flammis examinari, ut vel tentari quia fortes fuerint appareant, vel cognita per tentationes sua infirmitate fortiores discant, et sic, cum probati fuerint, accipiant et ipsi coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se [Iac. I].
58 Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Sicut ipse tuam (inquit) fidem, ne Satana tentante deficiat orando protexi, ita et tu infirmiores quosque fratres exemplo tuae poenitentiae, ne de venia forte desperent, erigere et confortare memento. Quod idem et post resurrectionem exhortatur, cum ei tertio sese amare profitenti (decebat enim ut timorem ternae negationis, ternae confessionis amor elueret) tertio nihilominus pascendas suas oves commendat.
59 Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire. At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec abneges nosse me. Quia dixerat se Dominus pro Petri fide rogasse, conscius ille praesentis affectus fideique ferventis, sed futuri casus nescius, non credit se ullatenus ab eo posse deficere.
60 Verum qui solus novit quid sit in homine, ne qui fidelium suo vel de statu incaute confidat, vel de casu incautius diffidat, et quasi Deus modum, tempus, ac numerum negationis eius praedicit, et quasi misericors auxilium suae defensionis promittit.
61 Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, nunquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram, et qui non habet, vendat tunicam et emat gladium. Quam iuste discretionem matrem cunctarum nutricemque virtutum Patrum sententia definiat, et ex hoc Domini sermone probatur, qui non eadem vivendi regula persecutionis qua pacis tempore discipulos informat.
62 Sunt namque virtutes quae semper obnixeque tenendae, sunt quae pro tempore locoque provida sunt discretione mutandae. Quis etenim nesciat viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, castitatem, fidem, spem, charitatem, et his similia, sine ulla temporum intercapedine fidelibus esse servanda? At vero famem, sitim, vigilias, nuditatem, lectionem, psalmodiam, orationem, laborem operandi, doctrinam, silentium, et caetera huiusmodi, si qui semper exsequenda putaverit, non modo se horum fructu privabit, sed et notam indiscretae obstinationis, imo stultitiae pervicacis incurret.
63 Magister itaque Dominusque virtutum ut modum discretionis insinuet, missis ad praedicandum discipulis, ne quid tollerent in via praecipit, videlicet, ordinans ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant. Mortis vero instante periculo, et tota simul gente, pastorem pariter gregemque persequente, congruam tempori regulam decernit, pecuniam, scilicet victui necessariam, donec, sopita persecutorum insania, tempus evangelizandi redeat, tollere permittendo. Ubi nobis quoque dat exemplum iusta nonnunquam causa instante, quaedam de nostri propositi rigore posse sine culpa intermitti.
64 Verbi gratia, cum per inhospitales porro regiones iter agimus, plura viatici causa, quam domi habebamus, licere portare. Gladium quoque vel habitum sumere, vel non habitum iubet emere, ut sciant legentes non facultatem resistendi deesse discipulis, sed magistro amorem potius inesse patiendi. Ubi et si nulla esset alia causa evaginandi gladii, suffecerat illa, ut amputata servo auricula, tactu Domini sanaretur, et beneficia virtus Salvatoris, etiam percussores suos, ne iram percussi sustinere, sed fidem resurgentis suscipere mallent, admoneret.
65 Dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me: 'Et cum iniustis deputatus est.' Etenim ea quae sunt de me finem habent. Ecce quare discipuli sacculum, peram et gladium tollere monentur, videlicet quia Dominus cum iniustis erat deputandus, quod passionem eius describens inter caetera ponit Isaias [Isai. LIII], vel latrones utique, in quorum medio crucifigendus, vel inferos ad quos per mortem erat descensurus, insinuans.
66 Et tunc enim deputatus est cum iniustis, cum descendit ad inferos, et quos suos ibi reperit, revocavit ad superos. Iuxta quod eidem alius propheta decantat: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua [Zach. IX].
67 At illi dixerunt: Domine, ecce gladii duo hic. At ille dixit eis: Satis est. Duo gladii sufficiunt ad testimonium sponte passi Salvatoris. Unus qui et apostolis audaciam pro Domino certandi, et evulsa ictu eius auricula, Domino etiam morituro pietatem virtutemque doceret inesse medicandi. Aliter qui nequaquam vagina exemptus ostenderet eos nec totum quod potuere pro eius defensione facere permissos.
68 Et egressus, ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. Tradendus a discipulo Dominus, consueti secessus locum quo facillime reperiri possit, adit. Ubi sunt ergo qui eum mortem timuisse, invitumque contendunt esse crucifixum? Et pulchre sui corporis et sanguinis mysteriis imbutos in montem Olivarum discipulos educit, ut omnes in morte sua baptizatos altissimo sancti Spiritus chrismate confirmandos esse designet, qui dicere possint cum Psalmista: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, dedisti laetitiam in corde meo [Psal. IV]. Et de quibus ante subiungitur: A tempore frumenti vini et olei sui, multiplicati sunt [Ibid.].
69 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem. Impossibile est humanam animam non tentari. Unde et in Oratione Dominica dicimus; Ne nos inducas in tentationem [Matth. VI]: non tentationem penitus refutantes, sed vires sustinendi in tentationibus deprecantes. Ergo et in praesentiarum, non ait Orate, ne tentemini, sed Ne intretis in tentationem, hoc est, ne tentatio vos superet ultima, intra suos casses teneat; verbi gratia, martyr qui pro confessione Domini sanguinem fundit, tentatus quidem est, sed tentationis retibus non ligatus; qui autem negat, in plagas tentationis incurrit.
70 Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis. Et positis genibus, orabat dicens. Dato apostolis praecepto orandi, et ipse avulsus ab eis solus orat pro omnibus, significans tantum orationem suam, quantum et passionem a nostra distare, et positis genibus orat, ut humilitatem mentis habitu carnis ostendat.
71 Avulsus est autem ab eis quantum iactus est lapidis, tanquam hoc eos typice admonuerit, ut in eum dirigerent lapidem, id est, usque ad ipsum perducerent in tentationem legis, quae scripta erat in lapide. Usque ad illum enim potest pervenire ille lapis, quoniam finis legis est Christus ad iustitiam omni credenti.
72 Pater, si vis, transfer calicem istum a me. Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Transferri a se calicem postulat, non quidem timore patiendi, sed misericordia prioris populi, ne ab illo bibat calicem propinatum. Unde et signanter non dixit Transfer a me calicem, sed, calicem istum, hoc est populi Iudaeorum, qui excusationem ignorantiae habere non potest si me occiderit, habens legem et prophetas, qui me quotidie vaticinantur.
73 Et tamen revertens in semetipsum, quod ex hominis persona trepidanter tenuerat, ex Dei filii potestate confirmat.
74 Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Non (inquit) hoc fiat, quod humano affectu loquor, sed propter quod ad terras tua voluntate descendi. Si ergo (inquit) fieri potest, ut sine interitu Iudaeorum credat gentium multitudo, passionem recuso. Sin autem illi excaecandi sunt, ut omnes gentes videant, non mea, Pater, voluntas, sed tua fiat.
75 Aliter: Appropinquans passioni Salvator, infirmantium in se vocem sumpsit, dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me, eorumque timorem ut abstraheret, suscepit. Et rursus per obedientiam, fortitudinem mentis ostendens, ait: Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Ut cum hoc imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus, ut non fiat, quatenus per fortitudinem parati simus ut voluntas Conditoris nostri etiam contra nostram voluntatem fiat.
76 Apparuit autem illi angelus de coelo, confortans eum. Alibi legimus quia angeli accesserunt, et ministrabant ei. In documento ergo utriusque naturae, et ei angeli ministrasse, et eum angelus confortasse describitur, quoniam qui Deus ante saecula exstitit, homo factus est in fine saeculorum. Qui et priusquam per resurrectionis exaltaretur gloriam, divinitate super angelos fuit, sed tamen ab angelis, ut scriptum est, humanitate minoratus [Psal. VIII], ex qua et morti subiacuit.
77 At postquam mortem resurgendo calcavit, humanitatem suam etiam maiestatibus archangelorum superposuit. Certe si quid sibi haeresis ex hoc blanditur, ut infirmum affirmet cui opus fuerit angeli confortantis auxilio, meminerit Creatorem angelorum creaturae suae non eguisse praesidio. Quippe qui, si vellet, duodecim millia legionum de coelis angelorum deduceret.
78 Tum deinde necessario eo modo eum confortatum, quo et tristem esse. Nam si nobis tristis est, id est, propter nos tristis est, necesse est ut et propter nos sit confortatus et nobis.
79 Et factus in agonia, prolixius orabat. Quid pro se ille cum agonia peteret, qui in terris positus coelestia cum potestate tribuebat? Sed, appropinquante morte, nostrae mentis in se certamen expressit, qui vim quamdam terroris ac formidinis patimur, cum per solutionem carnis aeterno iudicio propinquamus. Neque enim tunc cuiuslibet anima immerito terretur, quando post pusillum hoc invenit, quod in aeternum mutare non possit.
80 Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Nemo sudorem hunc infirmitati deputet, quia et contra naturam est sudare sanguinem. Neque ad haeresim infirmitatis pertinere ullo modo poterit, quod adversus haeresim phantasma mentientem proficit, per sudorem sanguinis ad corporis veritatem.
81 Sed potius intelligat per irrigatam sacratamque eius sanguine terram, non sibi qui noverat, sed nobis aperte declaratum, quod effectum iam suae precis obtineret, ut fidem videlicet discipulorum quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret; et quidquid illa scandali de eius morte pertulisset, hoc ipse totum moriendo deleret, imo universum late terrarum orbem peccatis mortuum sua morte innoxia, coelestem resuscitaret ad vitam.
82 Et cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, invenit illos dormientes prae tristitia. Et ait illis: Quid dormitis? Surgite, et orate, ne intretis in tentationem. Id est, ne in vos calix meae passionis incumbat. Ubi liquido demonstrat, quia et pro illis oraverit, quos et ipsos sedulo monet, orationum suarum vigilando et orando existere participes.
83 Adhuc eo loquente, ecce turba, et qui vocabatur Iudas unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum. Quare osculetur alii evangelistae manifestant, hoc est, ut hoc indicio dignoscere possint ipsum esse quem traderet. Suscipit autem Dominus osculum traditoris, non quo simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur, simul et illud Davidicum complens: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus [Psal. CXIX].
84 Iesus autem dixit ei: Iuda, osculo Filium hominis tradis. Filium, inquit, hominis tradis, quia caro, non divinitas, comprehenditur. Illud tamen plus confutat ingratum, quod eum tradiderit, qui cum esset Dei Filius, propter nos tamen Filius hominis esse voluit. Et quasi dicat: Propter te suscepi, ingrate, quod tradis.
85 Interrogative sane pronuntiandum puto, quasi amantis affectu corripiat proditorem. Iuda, osculo Filium hominis tradis? hoc est, amoris pignore vulnus infligis, et charitatis officio sanguinem fundis, et pacis instrumento mortem irrogas, servus Dominum, discipulus prodis magistrum, electus auctorem?
86 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? Et percussit unus ex illis servum principis Sacerdotum, et amputavit auriculam eius dexteram. Petrus hoc fecit, ut Ioannes evangelista docet, eodem nimirum mentis ardore, quo caetera fecerat. Sciebat enim quomodo Phinees puniendo sacrilegos mercedem iustitiae et sacerdotii perennis acceperit. Quod vero sequitur:
87 Respondens autem Iesus, ait: Sinite usque huc. Non ita sentiendum est, quasi placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit, in verbis quae Matthaeus ponit dixisse Dominum: Converte gladium tuum in locum suum; omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt [Matth. XXVI]; intelligebatur potius totum factum, quo usus est gladio Petrus Domino displicuisse.
88 Illud enim verius est, quod cum eum interrogassent dicentes: Domine, si percutimus in gladio? tunc respondit: Sinite usque huc, id est, non vos moveat quod futurum est, permittendi sunt hucusque progredi, hoc est, ut me apprehendant, et impleantur quae de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium Dominum et illius respondentis, Petrus, defensionis aviditate, maiore pro Domino commotione percussit. Sed non potuerunt etiam simul dici quae simul fieri potuerunt.
89 Non enim diceret: Respondens autem Iesus, nisi illorum interrogationi responderet. Nam de facto Petri quid iudicaverit, Matthaeus solus dicit. Ubi etiam non dixit Matthaeus: Respondit Iesus Petro: Converte gladium tuum, sed dixit: Tunc ait illi Iesus: converte gladium, quod post factum apparet dixisse Dominum.
90 Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum. Nunquam pietatis suae Dominus obliviscitur, qui etiam hostes suos non patitur vulnerari. Illi iusto mortem inferunt, ille persecutorum vulnera sanat: mystice docens et ipsos si convertantur posse sanari, qui in suae sunt mortis consensione vulnerati. Iuxta allegoriam servus iste populus est Iudaeorum, principibus sacerdotum indebito mancipatus obsequio, adeo ut illorum suasu Barabbam dimitti, Iesum vero quem paulo ante hosanna concinentes filium David regemque clamabant, peterent crucifigi.
91 Qui in Domini passione dexteram auriculam, id est, spiritalem legis intelligentiam perdidit, sinistra tantum, hoc est, utilitate litterae contentus. Quae videlicet auris Petri gladio deciditur, non quod ille sensum intelligendi audientibus tollat, sed divino ablatum iudicio negligentibus pandat. Verum eadem dextera auris in iis qui ex eodem populo credere maluerunt, divinae dignatione pietatis pristino est restituta officio.
92 Aliter: auris pro Domino amputata, et a Domino sanata, significat auditum ablata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Quod cui praestitum fuerit a Christo, praestabitur et regnare cum Christo. Unde bene et Malchus, quo nomine servus ille vocabatur, rex sive regnaturus interpretatur.
93 Quod autem servus inventus est, et hoc pertinet ad illam vetustatem quae in servitutem generat, quod est Agar. Sed cum accessisset sanitas, figurata est et libertas.
94 Dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores. Quaeritur quomodo Iesus principes sacerdotum, magistratus templi, et seniores qui ad se venerint alloqui dicatur, qui apud alios evangelistas non ipsi venisse, verum in atrio Caiphae exspectantes, ministros misisse perhibentur.
95 Sed quia pontifices, Pharisaei et seniores ita de Domini nece agebant, ut velut ipsi a sanguine eius viderentur innoxii: Non tradatur per nos, sed per discipulum suum, non comprehendatur a nobis, sed a tribuno turbisque; non a nobis pro illo Barabbas, sed eligatur a populis; ad extremum non a nobis, sed a praeside damnetur, neque nostra, sed Romanae militiae manu cruci affigatur: volens evangelista eos maxime quorum cuncta consilio gerebantur sanguinis eius ostendere reos, dicit principes sacerdotum et magistratus templi et seniores ad comprehendendum venisse Salvatorem, ut hinc coniici daretur quia sicut illi non per seipsos; sed per eos quos miserunt apprehendendum Christum, quid aliud quam ipsi in suae iussionis potestate venerunt?
96 sic omnes qui crucifigendum eum impiis vocibus clamaverunt, non quidem per seipsos eum, sed tamen per illum qui eorum clamore ad hoc nefas impulsus est, occiderunt.
97 Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me. Sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum. Stultum est (inquit) eum cum gladiis et fustibus quaerere, qui ultro se vestris tradat manibus; et in nocte quasi latitantem et vestros oculos declinantem per proditorem investigare, qui quotidie in templo doceat.
98 Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra qua contra lucem mundi armamini, in tenebris est.
99 Comprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum. Principem sacerdotum Caipham significat, qui erat pontifex anni illius, sicut Ioannes evangelista testatur.
100 Petrus vero sequebatur a longe. Merito a longe sequebatur, qui iam proximus erat negaturo. Neque enim negare posset, si Christo proximus adhaesisset. Verum in hoc maxima nobis est admiratione venerandus, quod Dominum non reliquit, etiam cum timeret. Quod enim timet, naturae est; quod sequitur, devotionis; quod negat, obreptionis; quod poenitet, fidei.
101 Aliter: quod ad passionem euntem Dominum a longe sequitur Petrus, significabat Ecclesiam secuturam quidem, hoc est, imitaturam passiones Domini, sed longe differenter. Ecclesia enim pro se patitur, at ille pro Ecclesia.
102 Accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. Est dilectionis ignis, est et cupiditatis. De hoc dicitur: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat [Luc. XII]? De illo: Ecce vos omnes accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri et flammis quas succendistis [Isai. L]. Iste super credentes in coenaculo Sion de coelo descendens, variis linguis Deum laudare docuit.
103 Ille terrena materia Caiphae fotus in atrio, flammis negandi Dominum turbas accendit. Hoc Moyses aureum idoli caput, illo Sedechias Ieremiae prophetantis scripta consumpsit. Quicunque vitiosum noxiumque in se exstinguit incendium, potest Domino cantare: Quia factus sum sicut uter in pruina, iustificationes tuas non sum oblitus [Psal. CXVIII]. At qui flammam virtutum perdidit, audit a Domino: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum [Matth. XXIV]. Quo frigore torpens ad horam apostolus Petrus persecutorum prunis calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quaerebat.
104 Sed non mora, respectus a Domino, cum ignem eorum corpore, tum infidelitatem corde reliquit.
105 Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. Quid sibi vult quod prima eum prodit ancilla, cum viri utique magis eum potuerint recognoscere, nisi ut et iste sexus peccasse in necem Domini videretur, et iste sexus redimeretur per Domini passionem? Et ideo mulier resurrectionis accepit prima mysterium, et mandata custodit, ut veterem praevaricationis aboleret errorem.
106 At ille negavit eum dicens: Mulier, non novi illum. Quidam pro erga apostolum Petrum affectu locum hunc ita interpretantur, quasi bene dixerit se illum non nosse quem mens humana nescit comprehendere, quia nemo sciat Filium nisi Pater [Matth. XI]. Iterum quoque inquisitus dixerit: O homo, non sum, malens se negare quam Christum.
107 Sed et tertio interrogatus, cum ait: Homo, nescio quid dicis, significaverit se sacrilegia illorum nescire, hoc est reprobando et exsecrando damnare. Sed haec quam frivola sit expositio, et Dominus qui se veridica contestatione, ter negandum a Petro praedixerat, et ipse Petrus insinuat, qui se haec non de industria, sed de subreptione locutum, subsequentibus lacrymis manifestat.
108 Et post pusillum alius videns eum dixit: Et tu de aliis es. Petrus vero ait: O homo, non sum. In hac negatione beati Petri, discimus non solum ab eo negari Christum, qui dicit eum non esse Christum, sed ab illo etiam qui cum sit, negat se esse Christianum; Dominus autem non ait Petro: Discipulum meum te negabis, sed me negabis.
109 Negavit ergo ipsum, cum se negavit eius esse discipulum.
110 Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est. Non quod alia lingua Galilaei atque alia loquerentur Ierosolymitae, qui utrique fuerunt Hebraei, sed quod unaquaeque provincia et regio suas habendo proprietates, vernaculum loquendi sonum vitare non possit.
111 Unde in Actibus apostolorum cum hi, quibus Spiritus sanctus insederat, omnium gentium linguis loquerentur, inter alios qui de diverso mundi climate convenerant, etiam qui habitabant Iudaeam mirantes dixisse referuntur: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus?
112 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus. Solet Scriptura sacra saepe meritum causarum, per statum designare temporum. Unde Petrus, qui media nocte negavit, ad galli cantum poenituit. Qui etiam post resurrectionem, diurna sub luce, Dominum quem ter negaverat, tertio se amare professus est, quia nimirum quod in tenebris oblivionis erravit, et speratae iam lucis rememoratione correxit, et eiusdem verae lucis adepta praesentia plene totum quidquid mutaverat, erexit.
113 Hunc opinor gallum aliquem doctorum intelligendum, qui nos iacentes excitans et somnolentos increpans, dicat: Evigilate, iusti, et nolite peccare [I Cor. XV]
114 Et conversus Dominus respexit Petrum. Et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixerat: Quia prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras Petrus flevit amare. Respiciente Domino, Petrus ad cor reversus, maculam negationis poenitentiae lacrymis tergit, quia non solum cum agitur poenitentia, verum ut agatur, Dei misericordia necessaria est. Respicere namque eius, misereri est.
115 Unde Psalmista: Usquequo (inquit) exaltabitur inimicus meus super me? respice et exaudi me, Domine Deus meus [Psal. XII], id est, miserere et adiuva. Quam nociva sane alloquia perfidorum! Petrus inter Iudaeos vel hominem se nosse negavit, quem inter condiscipulos Dei filium confessus erat.
116 Sedne, in atrio Caiphae retentus, poterat agere poenitentiam? Egreditur foras, ut, ab impiorum concilio secretus, pavidae negationis sordes liberis fletibus abluat.
117 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei credentes, et velaverunt eum, et percutiebant faciem eius. Impleta est hoc loco prophetia, quae ait: In virga percutient maxillam iudicis Israel [Mich. V]. Sed qui tunc caesus est colaphis Iudaeorum, caeditur etiam nunc blasphemiis falsorum Christianorum. Velaverunt autem eum, non ut eorum ille scelera non videat, sed ut a seipso, sicut quondam Moysi fecerunt, faciem eius abscondat.
118 Si enim crederent Moysi, crederent forsitan et Domino. Quod velamentum usque hodie manet super cor eorum non revelatum, nobis autem in Christum credentibus ablatum est. Neque enim frustra eo moriente, velum templi scissum est medium
119 Et interrogaverunt eum dicentes: Prophetiza quis est qui te percussit. Et alia multa blasphemantes, dicebant in eum. Haec quasi in contumeliam faciebant eius, qui se a populis prophetam voluerit haberi: sed ipso dispensante qui patitur, omnia pro nobis fiunt, ut sicut Petrus hortatur Christo in carne passo, nos eadem cogitatione armemur.
120 Et haeretici autem, vel Iudaei usque hodie qui Iesum Deum negant, et mali catholici, qui, eum reprobis actibus exacerbantes, videri ab illo suas cogitationes et opera tenebrarum non autumant, quasi ei illudentes aiunt: Prophetiza quis est qui te percussit.
121 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribae, et duxerunt illum in concilium suum dicentes: Si tu es Christus dic nobis. Non veritatem desiderabant, sed calumniam praeparabant. Siquidem Christum hominem tantummodo de stirpe David venturum sperantes, sicut ei interroganti alias ipsi responderunt, hoc pro magno ab eo quaerebant, ut si diceret, Ego sum Christus (secundum quod illi solum sapiebant) de semine David, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem.
122 Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi. Si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. Saepe illis dixerat Christum se esse, videlicet, quando aiebat: Ego et Pater unum sumus [Ioann. X]; Et iterum: Opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me, sed vos non creditis [Ibid.], et caetera talia. Interrogaverat quoque quomodo dicerent Christum filium esse David, cum ipse David in spiritu Dominum suum illum vocaverit, ut tali nimirum interrogatione provocati discerent eum non solum verum hominem, quia filium David, sed etiam verum Deum, quia Dominum esse David.
123 Verum illi neque dicenti credere sequendo, neque interroganti respondere quaerendo, neque eum qui innoxius approbatus est, immunem dimittere volebant. Qui autem semen David calumniari quaerebant, plus est quod audiunt.
124 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. Si ergo tibi in Christo, o Iudaee, pagane, et haeretice, contemptus, infirmitas, et crux, contumelia est, vide quia per haec filius hominis ad dexteram Dei patris sessurus, et ex partu virginis homo natus, in sua cum coeli nubibus est maiestate venturus.
125 Unde et Apostolus, cum crucis abiecta descripsisset, adiunxit, dicens: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Iesus Christus in gloria est Dei [Philipp. II].
126 Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Vos dicitis quia ego sum. Ita responsionem temperat suam, ut et verum dicat, et sermone eius calumniae non pateat. Maluit enim se Christum Filium Dei probare, quam dicere, ut condemnandi causa tolleretur his qui quod obiiciunt, hoc ipsi fatentur.
127 At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius. Testimonium Domini, quod ipse Christum et Filium dixerit Dei, in eo acceperunt quod ait: Erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. Et interrogantibus: Tu ergo es Filius Dei? Respondit: Vos dicitis quia ego sum. Sua se ergo sententia condemnant, qui eum morti tradunt, quem et oris et operis sui testimonio Deum esse cognoscunt.
128 Condemnant et Arianos, qui verba divinae maiestatis nuntia, clarificato iam post mortem Domino, nolunt intelligere, quae, eo vincto adhuc flagellatoque, et irriso, ipsi qui crucifixuri erant intellexere carnifices.
Beda Venerabilis HOME

csg85.414

Beda, In Lucae Evang. Expositio, 6, XXI. <<<     >>> XXIII.
monumenta.ch > Hieronymus > 77 > 108 > 1 > Matthaeus, 6 > bkeCod.15.97v > Canticum, 2 > ad Romanos, 14 > sectio 2 > 22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik